Fundar 101 Resultados para: virtutem Dei promissionem
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra (Epistula ad Romanos 9, 17)
ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus (Epistula I ad Corinthios 14, 11)
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tæderet nos etiam vivere (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt (Epistula II ad Corinthios 8, 3)
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem (Epistula ad Galatas 3, 17)
nam si ex lege hereditas jam non ex repromissione Abrahæ autem per promissionem donavit Deus (Epistula ad Galatas 3, 18)
si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes (Epistula ad Galatas 3, 29)
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro (Epistula ad Ephesios 1, 21)