1. filiis Core psalmus cantici fundamenta ejus in montibus sanctis

2. diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob

3. gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma

4. memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenæ et Tyrus et populus Æthiopum hii fuerunt illic

5. numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus

6. Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma

7. sicut lætantium omnium habitatio in te





“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina