Löydetty 131 Tulokset: Gratia salute

  • Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)

  • Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; (Evangelium secundum Ioannem 1, 16)

  • quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)

  • Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)

  • Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo. (Actus Apostolorum 6, 8)

  • Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; (Actus Apostolorum 10, 45)

  • Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)

  • propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit”. (Actus Apostolorum 27, 34)

  • omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)

  • Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)

  • Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, (Epistula ad Romanos 5, 20)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina