Löydetty 547 Tulokset: Iesus discipuli/page/6/page/2/page/45/page/3/page/4
Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum (Liber Ecclesiasticus 46, 1)
Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. (Liber Ecclesiasticus 50, 29)
Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis; (Liber Isaiae 54, 13)
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)
Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)
Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”. Tunc dimittit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
Ait illi Iesus: “Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
Tunc dicit ei Iesus: “Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)