Löydetty 17 Tulokset: Levites
Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 6)
Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Matthaniae Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio congregationis, (Liber II Paralipomenon 20, 14)
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et sanctissima. (Liber II Paralipomenon 31, 14)
Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos. (Liber Esdrae 10, 15)
Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere, (Actus Apostolorum 4, 36)