Löydetty 42 Tulokset: Nathan
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)
Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit. (Liber I Regum 1, 10)
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)
Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit; (Liber I Regum 1, 22)
et nuntiaverunt regi dicentes: “Adest Nathan propheta”. Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram, (Liber I Regum 1, 23)
dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? (Liber I Regum 1, 24)
Dixit quoque rex David: “Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae”. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)
et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 34)
Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)
misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; (Liber I Regum 1, 44)
unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)
Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis; (Liber I Regum 4, 5)