Löydetty 62 Tulokset: Pascha Commemoratio
Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis primi. (Liber Esdrae 6, 19)
Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cuncti immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi. (Liber Esdrae 6, 20)
“Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 17)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 19)
Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 12)
et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Marcum 14, 16)
Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 1)
Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 7)