Löydetty 164 Tulokset: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. (Liber Proverbiorum 28, 16)
et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper. (Liber Ecclesiasticus 13, 24)
Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
dilige amicum et coniungere fide cum illo; (Liber Ecclesiasticus 27, 18)
Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetiis, (Liber Ecclesiasticus 44, 3)
In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne. (Liber Ecclesiasticus 45, 4)
In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo. (Liber Ecclesiasticus 47, 28)
Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! (Liber Ecclesiasticus 48, 11)
Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)