Löydetty 134 Tulokset: animae
quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. (Liber Proverbiorum 2, 10)
et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo; (Liber Proverbiorum 3, 22)
donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit. (Liber Proverbiorum 11, 17)
Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. (Liber Proverbiorum 13, 8)
Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. (Liber Proverbiorum 14, 10)
Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. (Liber Proverbiorum 16, 17)
Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium. (Liber Proverbiorum 16, 24)
Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius. (Liber Proverbiorum 18, 7)
Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit. (Liber Proverbiorum 19, 2)
Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. (Liber Proverbiorum 22, 5)
ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. (Liber Proverbiorum 22, 25)