Löydetty 366 Tulokset: bene Bersabee foedus octavum pactum festum
et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “Tu sede hic bene”, pauperi autem dicatis: “Tu sta illic aut sede sub scabello meo”; (Epistula Iacobi 2, 3)
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “Diliges proximum tuum sicut teipsum”, bene facitis; (Epistula Iacobi 2, 8)
Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt! (Epistula Iacobi 2, 19)
Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, (Epistula II Petri 1, 19)
et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens; (Epistula II Petri 2, 5)
qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo; (Epistula III Ioannis 1, 6)