Löydetty 296 Tulokset: bonum testis
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)
Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius! Frumentum succrescere facit iuvenes, et mustum virgines. (Prophetia Zachariae 9, 17)
Et dixi ad eos: “Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite”. Et appenderunt mercedem meam triginta siclos argenteos. (Prophetia Zachariae 11, 12)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)
Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)
Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
Qui respondens ait: “Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 37)
ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
Qui respondens ait: “Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)