Löydetty 74 Tulokset: discretionem scientiae scientia
Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te. (Prophetia Danielis 5, 14)
Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia”. (Prophetia Danielis 12, 4)
“Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)
Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. (Epistula ad Romanos 2, 20)
O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! (Epistula ad Romanos 11, 33)
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)
quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, (Epistula I ad Corinthios 1, 5)
De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)
Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, (Epistula I ad Corinthios 12, 8)