Löydetty 1174 Tulokset: fili David
Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; (Liber I Samuelis 18, 20)
dixitque Saul: “Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “Gener meus eris hodie”. (Liber I Samuelis 18, 21)
Et mandavit Saul servis suis: “Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis””. (Liber I Samuelis 18, 22)
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”. (Liber I Samuelis 18, 23)
Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “Huiuscemodi verba locutus est David”. (Liber I Samuelis 18, 24)
Dixit autem Saul: “Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis””. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)
Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)
Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)
Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)
Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. (Liber I Samuelis 18, 29)
Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis. (Liber I Samuelis 18, 30)
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. (Liber I Samuelis 19, 1)