Löydetty 33 Tulokset: messis

  • Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. (Liber Iudith 2, 27)

  • Et vir eius Manasses erat ex tribu eius et patria eius; et mortuus est in diebus messis hordiariae. (Liber Iudith 8, 2)

  • Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. (Liber Proverbiorum 25, 13)

  • quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis, (Liber Ecclesiasticus 24, 36)

  • In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit. (Liber Isaiae 17, 11)

  • Quia haec dixit Dominus ad me: “Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis”. (Liber Isaiae 18, 4)

  • In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium. (Liber Isaiae 23, 3)

  • et non dixerunt in corde suo: “Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis”. (Liber Ieremiae 5, 24)

  • “Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus”. (Liber Ieremiae 8, 20)

  • Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Ieremiae 50, 16)

  • Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)

  • Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri. (Prophetia Ioel 1, 11)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina