Löydetty 160 Tulokset: propheta Isaias
Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “Hic est vere propheta!”; (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
Responderunt et dixerunt ei: “Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: (Evangelium secundum Ioannem 12, 39)
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 41)
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo?”. (Actus Apostolorum 8, 34)
Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus; (Actus Apostolorum 21, 10)
Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
Et sicut praedixit Isaias: “Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus”. (Epistula ad Romanos 9, 29)
Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “Domine, quis credidit auditui nostro?”. (Epistula ad Romanos 10, 16)