Löydetty 245 Tulokset: sacerdotes album
Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi”. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 17)
Et ait rex ad Doeg: “Convertere tu et irrue in sacerdotes”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (Liber I Samuelis 22, 18)
et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 21)
et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. (Liber II Samuelis 8, 17)
Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)
Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Liber II Samuelis 19, 12)
Siva autem scriba, Sadoc vero et Abiathar sacerdotes; (Liber II Samuelis 20, 25)
Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; (Liber I Regum 4, 4)
Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; (Liber I Regum 8, 6)