Löydetty 67 Tulokset: scientiam
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)
Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. (Liber Isaiae 28, 9)
et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. (Liber Isaiae 32, 4)
Cum quo iniit consilium, et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 14)
Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio; (Liber Isaiae 44, 25)
Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)
et ipse mutat tempora et aetates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam: (Prophetia Danielis 2, 21)
Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)
Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, (Evangelium secundum Lucam 1, 77)
Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam; (Epistula ad Romanos 10, 2)