Löydetty 12 Tulokset: tentationem
Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 13)
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma”. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “Orate, ne intretis in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 22, 40)
et ait illis: “Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 22, 46)
et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; (Epistula I ad Timotheum 6, 9)
Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, (Epistula I Petri 4, 12)