Löydetty 124 Tulokset: verum duces
in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti; (Liber Ecclesiasticus 25, 12)
nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est. (Liber Ecclesiasticus 31, 29)
In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)
Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur? (Liber Ecclesiasticus 34, 4)
et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. (Liber Ecclesiasticus 46, 21)
Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)
Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum. (Liber Isaiae 28, 28)
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae? (Liber Ieremiae 2, 21)
et collisi in te pastorem et gregem eius et collisi in te agricolam et iugales eius et collisi in te duces et magistratus. (Liber Ieremiae 51, 23)
Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius. (Liber Ieremiae 51, 28)
“Et inebriabo principes eius et sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur”, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 57)