Löydetty 106 Tulokset: virtutem Dei promissionem
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)
ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus. (Epistula I ad Corinthios 14, 11)
deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt (Epistula II ad Corinthios 8, 3)
ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)