Löydetty 148 Tulokset: Ars

  • Et quartus angelus tuba cecinit: et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. (Apocalypsis Ioannis 8, 12)

  • Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 18)

  • Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. (Apocalypsis Ioannis 11, 13)

  • Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina