Löydetty 53 Tulokset: Baal-Hanã/page/2/page/3/page/5/page/4/page/2
Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. (Liber Numeri 22, 41)
dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. (Liber Iudicum 2, 13)
quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. (Liber Iudicum 3, 3)
nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide. (Liber Iudicum 6, 25)
Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat. (Liber Iudicum 6, 28)
Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus. (Liber Iudicum 6, 30)
Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. (Liber Iudicum 6, 31)
Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. (Liber Iudicum 6, 32)
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: (Liber Iudicum 8, 33)
Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)
Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)
Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)