Löydetty 346 Tulokset: Benjamin et tribus ex Israel

  • Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)

  • Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)

  • Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. (Liber Exodus 34, 23)

  • Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 25)

  • ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. (Liber Leviticus 12, 4)

  • de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ; (Liber Numeri 1, 11)

  • Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, (Liber Numeri 1, 16)

  • De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 36)

  • Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 2, 20)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina