Löydetty 1001 Tulokset: David maledictus
Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 14)
Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. (Liber Genesis 4, 11)
ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. (Liber Genesis 9, 25)
Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. (Liber Genesis 27, 29)
Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. (Liber Genesis 49, 7)
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. (Liber Numeri 22, 6)
non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 15)
Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 16)
Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 17)
Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 18)
Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 19)