Löydetty 367 Tulokset: Esau et Jacob

  • Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? (Liber Genesis 30, 2)

  • Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)

  • Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. (Liber Genesis 30, 25)

  • Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. (Liber Genesis 30, 37)

  • Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. (Liber Genesis 30, 40)

  • Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: (Liber Genesis 30, 41)

  • quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. (Liber Genesis 30, 42)

  • Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: (Liber Genesis 31, 1)

  • Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)

  • Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. (Liber Genesis 31, 17)

  • Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)

  • nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. (Liber Genesis 31, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina