Löydetty 410 Tulokset: Factum
Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. (Actus Apostolorum 10, 25)
Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, (Actus Apostolorum 10, 37)
Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum. (Actus Apostolorum 11, 10)
Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. (Actus Apostolorum 12, 18)
Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)
Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)
Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando. (Actus Apostolorum 16, 16)
Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos: (Actus Apostolorum 19, 1)
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. (Actus Apostolorum 19, 10)
Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. (Actus Apostolorum 19, 17)
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. (Actus Apostolorum 21, 1)
Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: (Actus Apostolorum 22, 6)