Löydetty 179 Tulokset: Isaac et Rebeca et Esau
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. (Liber Genesis 25, 26)
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. (Liber Genesis 25, 27)
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. (Liber Genesis 25, 28)
Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, (Liber Genesis 25, 29)
Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)
Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)
Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)
Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)
locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? (Liber Genesis 26, 27)
surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. (Liber Genesis 26, 31)