Löydetty 319 Tulokset: Jacob est certamine

  • Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël. (Liber Ieremiae 31, 7)

  • Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. (Liber Ieremiae 31, 11)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. (Liber Ieremiae 33, 26)

  • Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. (Liber Ieremiae 46, 27)

  • Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi. (Liber Ieremiae 46, 28)

  • Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israël sceptrum hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Ieremiae 51, 19)

  • Phe. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. (Lamentationes 1, 17)

  • Beth. Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus. (Lamentationes 2, 2)

  • Ghimel. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)

  • Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur: (Liber Baruch 2, 34)

  • Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo. (Liber Baruch 3, 37)

  • Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. (Liber Baruch 4, 2)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina