Löydetty 147 Tulokset: Lux
Heth. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. (Lamentationes 2, 8)
vocatæ sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. (Liber Baruch 3, 35)
Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 20)
Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. (Prophetia Danielis 2, 22)
Benedicite, lux et tenebræ, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 72)
Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur. (Prophetia Osee 6, 5)
Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)
Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. (Prophetia Ioel 1, 9)
Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)
Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam ; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli. (Prophetia Amos 1, 2)
Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux. (Prophetia Amos 5, 18)
Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea? (Prophetia Amos 5, 20)