Löydetty 28 Tulokset: Patientia
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, (Epistula II ad Corinthios 6, 4)
signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, (Epistula ad Galatas 5, 22)
cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, (Epistula ad Ephesios 4, 2)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, (Epistula ad Colossenses 1, 11)
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)
prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. (Epistula II ad Timotheum 4, 2)
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: (Epistula ad Titum 2, 2)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)