Löydetty 146 Tulokset: Peccatum Achan divina poena Israel clade poenitentiam
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
Timor Domini expellit peccatum: (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)
Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. (Liber Ecclesiasticus 20, 4)
et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam. (Liber Ecclesiasticus 26, 27)
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: (Liber Ecclesiasticus 27, 2)
Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt: (Liber Ecclesiasticus 49, 5)