Löydetty 328 Tulokset: Succedunt Saul benedicens Dei/page/7/page/28/page/3/page/2/page/2
Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. (Liber Genesis 24, 48)
Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, (Liber Genesis 27, 23)
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27, 27)
Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. (Liber Genesis 36, 37)
Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. (Liber Genesis 46, 10)
Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, (Liber Genesis 47, 7)
hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)
Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum. (Liber Numeri 26, 13)
Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. (Liber Numeri 28, 14)
et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui. (Liber Deuteronomii 30, 5)
Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)
Perierant autem asinæ Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quære asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)