Löydetty 210 Tulokset: album of servi
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. (Liber Genesis 47, 3)
Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. (Liber Genesis 50, 18)
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. (Liber Exodus 9, 30)
Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ? (Liber Exodus 10, 7)
Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur. (Liber Exodus 11, 8)
Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. (Liber Exodus 12, 30)
Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. (Liber Exodus 16, 31)
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. (Liber Exodus 21, 26)
Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. (Liber Leviticus 13, 3)
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: (Liber Leviticus 25, 42)
Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. (Liber Leviticus 25, 55)
Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. (Liber Numeri 31, 49)