Löydetty 12 Tulokset: credere
credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. (Liber Ecclesiasticus 50, 26)
Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. (Prophetia Michaeae 7, 5)
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 26)
Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. (Evangelium secundum Marcum 9, 22)
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: (Evangelium secundum Ioannem 12, 39)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. (Epistula I Ioannis 4, 1)