Löydetty 180 Tulokset: duodecim tribuum
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 13)
Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 72)
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. (Actus Apostolorum 6, 2)
Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. (Actus Apostolorum 7, 8)
Erant autem omnes viri fere duodecim. (Actus Apostolorum 19, 7)
Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)