Löydetty 23 Tulokset: electi
currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)
Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. (Liber II Samuelis 20, 14)
Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. (Liber II Samuelis 21, 6)
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)
Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, (Liber I Paralipomenon 9, 22)
semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia. (Liber I Paralipomenon 23, 4)
Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi. (Liber II Paralipomenon 13, 3)
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non quæsivi : valde enim attenuatus erat populus. (Liber Nehemiae 5, 18)
Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 10)
semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus. (Liber Psalmorum 104, 6)
et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant. (Liber I Maccabaeorum 6, 35)