Löydetty 138 Tulokset: gratiam: Power Divina
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. (Liber Proverbiorum 3, 4)
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. (Liber Proverbiorum 3, 34)
Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. (Liber Proverbiorum 12, 2)
Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago. (Liber Proverbiorum 13, 15)
Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. (Liber Proverbiorum 16, 23)
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)
Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. (Liber Proverbiorum 28, 23)
Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 3, 34)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. (Liber Ecclesiasticus 7, 37)