Löydetty 36 Tulokset: memoria

  • Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)

  • Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. (Liber Sapientiae 5, 15)

  • quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores: et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)

  • Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum. (Liber Sapientiae 11, 13)

  • In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur: ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. (Liber Sapientiae 16, 11)

  • Memoria mea in generationes sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 24, 28)

  • Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem. (Liber Ecclesiasticus 39, 13)

  • O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: (Liber Ecclesiasticus 41, 1)

  • Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. (Liber Ecclesiasticus 44, 9)

  • Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. (Liber Ecclesiasticus 45, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina