Löydetty 55 Tulokset: mendacium/page/1/page/3/page/2
Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)
Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, (Liber Deuteronomii 19, 18)
non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. (Liber Iob 27, 4)
In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. (Liber Iob 34, 6)
Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? (Liber Psalmorum 4, 3)
Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. (Liber Psalmorum 5, 7)
Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis. (Liber Proverbiorum 14, 5)
Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. (Liber Ecclesiasticus 4, 26)
Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)
Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)
Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. (Liber Ecclesiasticus 20, 26)
Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)