Löydetty 150 Tulokset: misericordia
Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: (Liber Proverbiorum 3, 3)
Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. (Liber Proverbiorum 16, 6)
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. (Liber Proverbiorum 20, 28)
quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. (Liber Sapientiae 4, 15)
Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur. (Liber Sapientiae 6, 7)
Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. (Liber Sapientiae 10, 5)
Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 10)
et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, (Liber Sapientiae 12, 5)
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)
Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)
Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum: (Liber Sapientiae 19, 1)