Löydetty 221 Tulokset: opus
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: (Epistula ad Titum 3, 1)
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)
Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)
Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. (Epistula Iacobi 3, 16)
Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. (Epistula I Petri 1, 17)