Löydetty 109 Tulokset: pax
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: (Evangelium secundum Lucam 10, 5)
et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. (Evangelium secundum Lucam 19, 38)
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Lucam 24, 36)
Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)
gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: (Epistula ad Romanos 2, 10)
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: (Epistula ad Romanos 8, 6)
Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 14, 17)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula I ad Corinthios 1, 3)