Löydetty 1224 Tulokset: sem
Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. (Epistula Iacobi 2, 17)
Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)
renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: (Epistula I Petri 1, 23)
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. (Epistula I Petri 3, 15)
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. (Epistula I Petri 3, 18)
Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. (Epistula II Petri 1, 12)
Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. (Epistula II Petri 1, 18)
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. (Epistula I Ioannis 3, 9)