Löydetty 103 Tulokset: signavit libro
et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. (Apocalypsis Ioannis 13, 8)
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)
et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20, 3)
Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. (Apocalypsis Ioannis 20, 15)
Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 27)
Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 18)
Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto: (Apocalypsis Ioannis 22, 19)