Löydetty 116 Tulokset: veritatem intellectus
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. (Liber Ecclesiasticus 6, 24)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum. (Liber Ecclesiasticus 15, 5)
Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia. (Liber Ecclesiasticus 18, 29)
et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo: (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. (Liber Ecclesiasticus 24, 47)
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium ! (Liber Ecclesiasticus 25, 7)
Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ; (Liber Isaiae 11, 2)
Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. (Liber Isaiae 26, 2)