Löydetty 141 Tulokset: virtutem Dei veritas
Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)
Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: (Epistula ad Galatas 2, 5)
supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (Epistula ad Ephesios 1, 21)
Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: (Epistula ad Ephesios 3, 20)
si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, (Epistula ad Ephesios 4, 21)
ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: (Epistula ad Philippenses 3, 10)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: (Epistula II ad Timotheum 3, 5)
qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. (Epistula ad Hebraeos 7, 16)
Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)
Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. (Epistula II Petri 1, 16)