Löydetty 217 Tulokset: vocavit lucem
Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. (Liber Genesis 20, 8)
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. (Liber Genesis 20, 9)
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: (Liber Genesis 22, 15)
Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. (Liber Genesis 26, 22)
Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: (Liber Genesis 28, 1)
Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)
dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. (Liber Genesis 30, 11)
Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. (Liber Genesis 30, 24)
Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)
quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. (Liber Genesis 31, 47)
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: (Liber Genesis 31, 54)