Löydetty 77 Tulokset: Hereditatem distribution/page/2/page/4/page/3/page/6/page/3/page/3
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)
quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris ejus (Liber Numeri 27, 10)
non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israël hereditatem suam (Liber Numeri 32, 18)
præcepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti (Liber Deuteronomii 3, 18)
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)
non habebunt sacerdotes et Levitæ et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israël quia sacrificia Domini et oblationes ejus comedent (Liber Deuteronomii 18, 1)
legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob (Liber Deuteronomii 33, 4)
filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)
tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput ejus et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem (Liber I Samuelis 10, 1)
nonne ego sum quæ respondeo veritatem Israël et tu quæris subruere civitatem et evertere matrem in Israël quare præcipitas hereditatem Domini (Liber II Samuelis 20, 19)
tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terræ sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto Domine Deus (Liber I Regum 8, 53)
cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi (Liber I Regum 21, 3)