Löydetty 146 Tulokset: fidem paenitentiam disciplinam/page/2/page/6/page/2/page/6/page/5/page/5/page/4
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44, 32)
quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi (Liber Leviticus 26, 23)
cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium (Liber Deuteronomii 11, 2)
Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (Liber I Samuelis 26, 23)
heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem (Liber II Samuelis 15, 20)
quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo (Liber Thobis 2, 18)
tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam (Liber Iob 33, 16)
Job autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam (Liber Iob 34, 35)
adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa (Liber Psalmorum 2, 12)
tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum (Liber Psalmorum 49, 17)
bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi (Liber Psalmorum 118, 66)
et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum (Liber I Maccabaeorum 10, 27)