Löydetty 40 Tulokset: malitiam
et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit (Prophetia Ionae 3, 10)
ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans prævaricationem (Prophetia Nahum 1, 11)
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro (Epistula ad Colossenses 3, 8)
deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones (Epistula I Petri 2, 1)